Přeskočit na obsah

782 – Adoro te devote

Noty k písni číslo 782 – Adoro te devote

1. Adóro te devóte, latens Déitas, / quae sub his figúris vere látitas: / tibi se cor meum totum súbiicit, / quia Te contémplans totum déficit.

Noty k písni číslo 782 – Adoro te devote

2. Visus, tactus, gustus in te fállitur, / sed auditu solo tuto créditur: / credo quidquid dixit Dei Fílius: / nil hoc verbo veritátis vérius.

3. In cruce latébat sóla Déitas, / at hic latet simul et humánitas: / ambo tamen credens atque cónfitens, / peto quod petívit látro paénitens.

4. Plagas, sicut Thomas, non intúeor: / Deum tamen meum te confíteor: / fac me tibi semper magis crédere, / in te spem habére, te dilígere.

5. O memoriále mortis Dómini, / panis vivus vitam praestans hómini, / praesta meae menti de te vívere, / et te illi semper dulce sápere.

6. Pie pellicáne Jesu Dómine, / me immúndum munda tuo sánguine / cújus una stilla salvum fácere / totum mundum quit ab omni scélere.

7. Jesu, quem velátum nunc aspício, / oro fiat illud quod tam sítio: / ut te reveláta cernens fácie, / visu sim beátus tuae glóriae. / Amen.


M4 5

T: sv. Tomáš Akvinský († 1274) – N: Francie 17. – 18. stol.